089. A túróczi konvent bizonyságlevele, hogy János, Namoszló fia s Lodomer és Koth, Márton fiai, bizonyos rétre vonatkozó perben egyességre lépték. 1295.

Nos J. miseracione Diuina Prepositus et Conuentus Ecclesie Beate Virginis de Turuch Ordinis Premonstratensium memorie commendamus, quibus expedit per presentes, quod Johannes filius Namozlou ab una parte, Lodomerius et Coth filii Martini ab altera in nostra personaliter constituti presencia retuleruntin causa, que inter ipsos racione prati cujusdam, qui iuxta fluuium Sernouuyce supra iacere dinoscitur, uertebatur, arbitrio et ordinacione proborum virorum - - - oraliter concordasse; quod ijdem Lodomerius et Koth supradicti ipsum pratum iam dictum, quod in metis eiusdem Johannis dinoscitur extitisse, prout eciam in priuilegio ejusdem vidimus contineri, reliquerunt et permiserunt eidem Johanni et suis heredibus heredumque successoribus iure perpetuo et inrevocabiliter possidendum. Nos igitur ad peticionem parcium litteras nostras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno ab Incarnacione Domini Mş CCş nonagesimo quinto.

(Eredetie Körmöczbánya sz. k. város levéltárában.)