081. Az erdélyi káptalan bizonyságlevele, hogy Zekes birtoknak határjárása megtartatván, Alard, Gyan fia, Godym birtokában hagyatott. 1295.

Nos Capitulum Albensis Ecclesie Beati Michaelis Archangeli Transylvanensis significamus universis, quibus expedit presencium per tenorem, quod cum magister Vinianus, Comes Camere domini Regis et de Beztercze, per dominum Regem procurator possessionis Zekes institutus, ad reambulandum terrem Zekes, prout moris est atque juris, cum homine lomini Regis et nostro accessisset, et quandam particulam terre Godym vocate, que vulgariter Ringylkirch nominatur, ad ipsam possessionem Zekes spectare constanter assereret, quia tamen Comes Alardus, juvenis filius Gyaan de Vizakna, dominus possessionis supradicte Godym videlicet, qui titulo emtionis possedit usque modo, quemadmodum sua super hoc exhibita probant munimenta, eidem circa metas particule terre prelibate contradixit. Sed quum non obstante contradiccione hujusmodi, ipse magister Vinianus super ipsa eum possessione pacifice remanere non sinebat, tandem tale remedium probis viris intervenientibus est inventum, ut idem Alardus domino Regi et suis adherentibus, precipue ipsi magistro Viniano, omne fidelitatis obsequium repromittat; quo facto magister Vinianus sepedictus confessus est coram nobis ab inquietacione Alardi sepefati omnino cessare, et eum in pacifica possessione ipsius terre Godym reservare sub eisdem metis et terminis, quibus ipse, et predecessores sui noscuntur possedisse tamdiu, donec fines promissionum suarum coram nobis factarum non excedet. In cujus rei memoriam et facte ordinacionis firmitatem, ad instanciam parcium nostras concessimus literas, sigillo nostro consignatas. Datum in festo Beati Bartholomey, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo quinto.

(Teutsch és Firnhaber id. m. I. köt. 190. l.)