079. Péter erdélyi püspök a sardi vendégek jogait szabályozza. 1295.

Nos Petrus miseratione Divina Episcopus Transsylvanus significamus quibus expedit universis presencium per tenorem, quod populis nostris de villa Sard hanc contulerimus libertatem, ut in festo Beati Martini omnes communiter singulis annis tredecim marcas terrestres argenti pro terragio solvere teneantur. Item quicunque ex ipsis hospitibus nostris in ipsa villa Sard certa aliqua edificia, vel vineas, aut alia quecunque opera fecerit, libere possit vendere, vel donare in vita, vel in morte cuicunque voluerint, aut eciam recedentes, et sicut libere venerunt, sic libere recedant quocunque voluerint, justo terragio villico eorum pro tempore constituto persoluto. Hanc etiam graciam eis duximus faciendam, ut quicunque ex ipsis sine herede decederent, omnia bona sua cuicunque voluerint, in morte sua libere possint reliuquere, legare, seu donare, uno bove tenue (így) nobis donato. Ceterum pro decensu nostro semel in anno unum bovem pascualem, et unum porcum, ac unam tunellam vini de tota villa, de singulis eciam mansionibus unam gallinam, unum cubulum avene, et duos panes dare debent. Item minutas causas inter ipsos exortas villicus ipsorum judicabit, majores autem causas, sicut super effusione sangvinis, morte, furto, et similibus, Comes eorum cum villico judicabit; quorum quidem judiciorum due partes cedent Comiti, tercia parte villico remanente eorundem. Super vulneribus autem inferendis, et illatis, secundum vulneris illati quantitatem, utrum scilicet major, vel minor debeat reputari lesio, et per quem scilicet Judicem, vel villicum de hujusmodi lesione decernatur, modum, et consvetudinem Cybiniensem eisdem volumus facere observari. Ad hec indulsimus eisdem, ut si Judex ipsorum pro tempore constitutus, in exhigendis judiciis, seu aliis gravaminibus inferendis se redderet pertinacem et severum, in quo, et in quibus libertas ipsorum populorum nostrorum infringi videretur, absque judicii gravamine, seu cujusvis timore pene non obstante pollunt iidem populi nostri Judicem suum, donec super ipso negocio nos consulant, prohibere. In cujus rei testimonium et perpetuam firmitatem presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum Albe quarto die Resurreccionis Domini, anno Domini Mş. CCş. nonagesimo quinto.

(Teutsch és Firnhaber, Urkundenb. z. Gesch Siebenb. I. köt. 188. l.)