077. VIII. Bonifácz pápa Jánost kalocsai érseket feljogosítja, hogy az alatta lévő egyházi tartományban tíz egyházi egyént születésök törvénytelensége alól felmenthessen. 1295.

Bonifacius Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri Johanni Archiepiscopo Colocensi salutem et Apostolicam benedictionem. Ut eo gratior habearis, quo maiorem a nobis gratiam fueris consecutus, dispensandi cum decem clericis ydoneis tue Provincie defectum natalium patientibus, utpote de solutis parentibus sen clericis, etiam in sacris ordinibus citra sacerdotium constitutis, genitis et solutis, quod huiusmodi non obstante defectu eorum quilibet ad omnes ordines promoveri valeat, et obtinere beneficium ecclesiasticum, etiam si curam habeat animarum, dummodo idem clerici non sint de incestu vel regularibus procreati, et paterne incontinentie sectatores, sed bone conversationis et vite, sufficientis scientie et etatis legitime, super quibus tuam intendimus conscientiam onorare, aliasque ipsis merita suffragantur ad dispensationis gratiam obtinendam, liberam tibi auctoritate presentium concedimus facultatem: ita tamen, quod eorundem clericorum quilibet, sicut requiret onus beneficii, quod eum post dispensationem huiusmodi obtinere contigerit, ad ordines se faciat statutis temporibus promoveri, et personaliter resideat in eodem; alioquin facta sibi gratia, quod ad beneficium ipsum nullius penitus sit momenti. Datum Anagnie kalendis Julii, Pontificatus nostri anno primo.

(VIII. Bonifácz pápa Regestáiból Theiner Monumenta stb. I. köt. 380. l.)