067. Pál somogymegyei albíró Herman pannonhalmi apátnak Kara nevű földet odaitéli. 1294.

Nos Comes Paulus Vice-Judex magistri Iwance Curie (?) Comitis Symigiensis, memorie commendantes significamus vniuersis quibus expedit presencium per tenorem: quod quia Comes Johannes de Egyude, et Iharus frater eius, mediantibus litteris eiusdem magistri Iwance diem vnum assumpserant, ut in termino assignato litteras seu instrumenta sua super facto terre Kara confecta, impedite per virum religiosum fratrem Hermannum Abbatem Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie, et similiter idem dictus Abbas litteras et instrumenta sua super facto eiusdem terre Kara emanata contra eosdem exhibere coram nobis debuisset, ipsoque termino assignato prefatus Comes Johannes venit et exhibuit pro se et pro Iharo fratre suo quasdam litteras non predicte terre Kara continentes, quibus perlectis ipse Comes Johannes dixit, quod ignoranter secum alias litteras illuc apportasset, postmodum ibidem assumpsit voluntatem, vt sabatho venturo in octauo die predicti termini litteras et priuilegium factum predicte terre Kara continencia exhiberet. Nos vero una cum magistro Valentino et aliis nobilibus in loco judicii nobiscum assidentibus decreuimus, vt in ipso octauo die ante exhibicionem litterarum suarum deberet dare vnum iudicium pro se, et alind pro Iharus fratre suo prenotato, pro eo, quia in primo termino assumpto litteras et instrumenta sua premissa exhibere non potuit, prout superius est expressum. Ipsoque ergo termino adueniente predictus Comes Johannes personaliter pro se et pro eodem Iharus comparendo, predicto domino Abbate personaliter adstante exhibuit quasdam patentes litteras, et vnum priuilegium tenorem earundem patencium litterarum continens domini Ladizlai quondam Regis Hungarie. Quibus visis et perlectis inter cetera vidimus contineri, quod quandam particulam terre Comitis Gregorii filii Johannis ipsi Comiti Gregorio pro meritoriis suis seruiciis contulisset. Contra quem iam dictus dominus Abbas respondit, quod nec terram castri ex collacione Regia habitam nec hereditariam terram haberent in predicta terra Kara aliqualem, sed omnino et vniuersaliter esset hereditaria terra monasterii Sancti Martini. Nos uero adiudicaveramus, quod prefatus Comes Johannes iam dictam terram ex collacione Regia habitam et iuxta eandem terram eorum hereditariam, sicut in priuilegio prescripto continetur, feria quarta post festum Mathei Apostoli coram testimonio Conuentus Simigiensis ostenderet homini nostro et cum eodem reambularet, et similiter dominus Abbas terram suam hereditariam iuxta assercionem suam prenotatam; postmodum ambe partes cum litteris et priuilegiis eorum ad finalem decisionem cause sabbatho sequenti post predictum terminum comparerent coram nobis iterato. Ipsoque die adueniente predictus Comes Johannes non venit, nec aliquem pro se misit, predictus vero dominus Abbas venit ad exhibendum suum priuilegium ad finalem decisionem cause sue ordine iudiciario suscipiendi, exhibuitque litteras predicti Conuentus, in quibus reperimus, quod iam dictus dominus Abbas super faciem terre seu possessionis Kara comparendo, totaliter in ius et proprietatem dicti Monasterii pertinere dixisset terram Kara prenominatam, predictus vero Johannes non comparuisset, nec illuc venisset vt assumpserat. Nos igitur considerata et intellecta veritate, et maxime quia predictus Comes Johannes ad exhibendum suum priuilegium et ad finalem decisionem cause venire non curabat, vt premittitur, ipsam terram Kara cum omnibus vtilitatibus et pertinenciis suis ac prato et vineis ordine judiciario ipsi Monasterio Sancti Martini restituimus seu statuimus in pace habendam, tenendam et possidendam. Presentes autem propter maiorem rei cautelam sigillo prescripti predicti Magistri Iwance domini nostri fecimus sigillari. Datum sabbatho proximo post festum Mathey Apostoli anno Domini Mş CCş nonagesimo quarto.

(A somogyi sz. egyedi konvent 1418-ki átiratából, mely őriztetik a sz. mártoni főapátság levéltárában.)