066. A pozsonyi káptalan, bizonyságlevele, hogy Miklós Bulchnak fia, és Balázs Karachinnak fia Torch nevű birtokukban száz királyi holdnyi szántóföldet eladtak. 1294.

Nos Capitulum Ecclesie Posoniensis significamus vniuersis quibus expedit per presentes, quod constitutis personaliter coram nobis Nicolao filio Bulchu, Blasio filio Karachini ex una parte, Benedicto filio Mancha ex altera, ijdem Nicolaus et Blasius sunt confessi, quod ipsi ex magna necessitate coacti de terra ipsorum Torch uocata, que olim ex gracia domini Bele Excellentissimi Regis Hungarie auis, et post hec patribus ipsorum fuerat collata, centum iugera terre arabilis sita in ipsa terra a parte superiori uersus aquilonem secundum mensuram Regiam, ut dixerunt, uidelicet quodlibet iuger habens in longitudine septuaginta duas mensuras Regias, et in latitudine duodecim, uendidissent eidem Benedicto de generacione sua pro sex marcis latorum denariorum Wyennensium in filios filiorum perpetuo iure possidendam; quam summam pecunie ijdem Nicolaus et Blasius plenarie recepisse ab eodem Benedicto sunt confessi. Obligantes eciam se ijdem Nicolaus et Blasius, quod quicunque processu temporum racione terre supradicte eundem Benedictum impetere forsitan attemptaret, Nicolaus et Blasius supradicti tenebuntur ipsum Benedictum expedire proprijs laboribus et expensis; dantes eidem auctoritatem ex nunc uendendi, donandi, seu relinquendi cui uelit. In cujus rei memoriam presentes dedimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini M. CC. nonagesimo quarto.

A C D.

(Hártya. Vöröszöld selymen függ az ép pecsét. Pozsonykáptalani országos levéltár. Capsa 14. Fasc. 18. Nro. 3. Knauz.)