063. Az erdélyi káptalan bizonyságlevele, hogy Toroczkoi Chelleus Gerebenes helység felerészét unokaöcscseire Istvánra és Endrére átruházta. 1294.

Capitulum Ecclesie Beati Michaelis Archangeli Transsiluane, vniuersis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, presens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Vniuersorum noticie harum serie declaramus, quod magister Chelleus filius Chelleus de Turuzkov, personaliter coram nobis comparendo, totalem medietatem cuiusdam hereditarie terre sue, ut idem dixit, Gerebenes uocata, in Comitatu de Thorda existentis, cum omnibus vtilitatibus suis et pertinenciis, sub eisdem antiquis metis, signis, seu terminis, quibus eam habuit et possedit, dedit, donauit, et irreuocabiliter contulit cognatis eius, Stephano scilicet, et Andree filiis Helemban, genitis ex domina sorore, predicti Chelleus - - - sui, et per eos eorundem successoribus iure perpetuo possidendam et habendam. In cuius rei testimonium, perpetuamque firmitatem, ad peticionem et instanciam predictorum presentes concessimus litteras munimine nostri sigilli roboratas. Datum magistro Michaele Preposito, Gregorio Cantore, Paulo Custode, Petro Archidiacono de Clus, Decano Ecclesie nostre existentibus. Anno Domini Mş. CCş. nonagesimo quarto.

(Teutsch és Firnhaber Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens I. köt. 188. l.)