057. Az erdélyi vajda a dézsvári lakosoknak megengedi, hogy IV. László és III. Endre királyok privilegiumai szerint csötörtökön vásárt tarthassanak. 1293.

- - - - - - - - - - - - - - - - - - Wajvoda Transylvanie, et Comes de Zolnok, memorie commendamus significantes universis presencium per tenorum, quod ad instanciam, et peticionem hospitum in Deeswar existencium hanc gratiam duximus concedendam benevole, et fauorem, et quia habito consilio coguovimus, et vidimus - - - - sicut et profectum Camere domini Regis, prout vidimus in literis Ladizlai Dei gratia Illustris Regis Hungarie, nec non Andree Dei gratia similiter Regis Hungarie, vt quarta feria forum liberum ab omni jurisdiccione, et judicio nostrorum officialium exemtum sine tributo possit celebrari - - - - volumus, et nostris officialibus tam Comitibus pro tempore consitutis, quam - - - quod mercatores et omnes venientes libere veniant, ad ipsum forum conveniant, et secure redeant, nec - - - - aliquis eosdem cum suis rebus covenientes, vel recedentes de eodem, presummat molestare, seu aliquo modo perturbare. Datum in villa Chyves in octavis Sancti Michaelis Archangeli anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo tercio.

(Teutsch és Firnhaber, Urk. z. Gesch. Siebenbürgens I. köt. 185. l.)