054. A pozsonyi káptalan bizonyságlevele, hogy Ilkai Pál Péter nevű szolgáját szabaddá tette. 1293.

(Vniuersis Christi) fidelibus presentes litteras inspecturis Capitulum Ecclesie Posoniensis salutem in Domino. Ad vniuersorum noticiam tenore (presencium volu)mus peruenire, quod Paulus filius Sumudur de Ilka constitutus personaliter in nostri presencia quendam seruum (suum heredit)arium Petrum nomine, latorem presencium, pro remedio anime sue et maxime pro remedio et salute domine - -, que in extremis laborans pro manumissione ipsius Petri intimas et effectui commendandas preces fudit, sicut (idem) Paulus nobis dixit, in filios filiorum manumisit et dedit perpetue libertati, dans eidem ubicunque et apud quoscunque uoluerit standi et manendi liberam facultatem. Obligando se, quod quicumque processu temporum eundem Petrum, uel ab eo descendentes occasione condicionis pristine impetere attemptaret in iudicio, seu extra iudicium, ipse teneretur expedire proprijs laboribus et expensis. In cuius rei memoriam presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum in quindenis Pentecostes anno Domini millesimo CCş nonagesimo tercio.

(Hártya. A már elkopott pecsét fehér zsinegen függ. Pozsonykáptalani országos levéltár Capsa XIV. Fasc. 23. Nro. 1. A zárjel közti szavak az eredetiben, elszakadozván a hártya, hiányzanak. Knauz.)