053. Kosody Pál, Olivér és Fekete János felperesek akként egyezkednek a pozsonyi káptalan előtt a dienesi és misérdi lakosokkal, hogy az alperesek a véletlenűl megölt János rokonukért 6 girát fizessenek. 1293.

Vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Capitulum Ecclesie Posoniensis oraciones in Domino Jesu Christo. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod constitutis personaliter coram nobis Paulo filio Cosme de Kosodi pro se et pro domina vxore sua Floris nomine, Oliuerio filio Lodomerij, Johanne dicto Fekete filio Michaelis nobilis de Wocha ab una, Dytrico villico Cunch, Jacobo Gotfrido de villa Dyenus, item Nicolao villico de Miser, Herbordo pro se et pro filijs suis et cognatis suis ab altera, ijdem Paulus, Oliuerius, Johannes Fekete prenominati nobiles confessi sunt viua voce, quod licet mota fuerit materia questionis inter ipsos super morte Johannis filij Itemerij (így) cognati ipsorum illata casualiter per predictos ciues de Dyenus et de Miser, ac diu ordine iudiciario altercati fuissent, tamen ad vltimum mediantibus probis viris, videlicet Jacobo et fratre suo Petro Comitibus, Comite Farcasio et magistro Petro fratre eiusdem, Herclino Judice Posoniensi, Jacobo antiquo Judice arbitrantibus, in talem pacis concordiam deuenissent, quod predicti hospites de Dyenus et de Miser pro morte predicti Johannis soluere deberent Paulo filio Cosme et domine uxori sue, Oliuerio et Johanni antedictis sex marcas, quas sex marcas latorum denariorum Viennensium yjdem (így) nobiles confessi sunt ab eisdem ciuibus se recepisse plenarie et habere, obligando se, quod si quis ex ipsis nobilibus aut domina Floris predicta processu temporum eosdem ciues vniuersos vel aliquos ex eis pro morte predicta attemptaret molestare, extunc ante litis ingressum ipsis Ciuibus soluere deberent ijdem nobiles decem marcas. In cuius rei testimonium ad peticiones utriusque partis nostras concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo III.

A. B. C. D. E.

(Elrongyollott hártyán szép apró betűkkel. Hártyán függ a még ép pecsét is. Pozsonykáptalani országos levéltár Capsa XIV. Fasc. 22. Nro. 3. Ez az első 5 elvágott betűkkel jelelt okmány, mely kezem közé került. Rendesen csak A. B. C. szokott lenni s néha, kivételkép D is; itt pedig még E is van hozzá adva. Knauz.)