051. III. Endre király az erdélyi káptalan számára megerősíti IV. László királynak 60 oláh telket tárgyazó adományát, melyek egyszersmind a királyi adó alól is felmentetnek. 1293.

Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidlibus presentes litteras inspecturis salutem in salutis largitore. Deus in alta providencie sue specula sapienter dirigens et suaviter disponens vniuersa, licet nobis Regni commiserit gubernacula, tamen in apicibus Regalis culminis eleuati juste humilitatis precio inestimabilem vicem Diuine gracie debemus promereri, id autem efficaciter adimplemus, si in Sanctam Matrem Ecclesiam munificencie ramos longiores extendimus, et ea que ipsi pia deliberacione concessa sunt, inconuulsa seruamus. Ea propter ad vniuersorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod cum nos constricti suscepti regiminis aculeis, habito consilio omnium Baronum nostrorum nobiscum assidencium, vniuersos Olacos in posessionibus nobilium, vel quorumlibet aliorum residentes, ac predium nostrum Regale Scekes vocatum, ordinassemus reuocari, reduci et eciam compelli redire inuitos, si forte nostre in hac parte non acquiescerent parere jussionj; quia tamen nobis constitit evidenter, dominum Ladislaum quondam Serenissimum Regem Hungarie carissimum fratrem nostrum patruelem, Capitulo Albensis Ecclesie Transsiluane, ob suorum remissionem peccatorum huiusmodi donacionis beneficijs excrevisse, ut in quibusdam terris ipsius Capituli Fylesd, et Enud uocatis, a terris episcopalibus distinctis et separatis, sexaginta mansiones Olacorum libere et secure ualeant commorari, ab omnique exaccione seu collecta Regali, scilicet quinquagesima, decima uel quacunque alia, ijdem Olaci extorres habeantur penitus et immunes, prout hec omnia in litteris predicti Regis Ladizlai exinde confectis, et eciam nostris confirmantibus tenorem literarum memorati Regis, plenissime vidimus contineri. Nos attendentes hanc donacionem a prefato Rege Ladizlao salubriter esse factam, cum Ecclesie precibus magis, quam humano auxilio nostrum imperium tueatur, et ob hoc predicti Regis Ladizlai uestigijs in hac parte inherere cupientes, donacionem sexaginta mansionum Olacorum, ab eodem predicto Capitulo factam, ratam habemus et acceptam, sub ea immunitate, liberate et plenitudine, que superius singillatim, et expressius explicatur, eamque auctoritate nostri priuilegii confirmamus. Vnde volumus et precipimus, quod nullus collectorum seu exactorum Regalis decime leu quinquagesime uel collectarum quarumlibet pro tempore constitutorum Olachos ipsius Capituli, in litteris suis superius comprehensis residentes usque numerum prefixum, audeat molestare, nec quinquagesimam, decimam, seu exaccionem aliam quamlibet exigere presumat ab iisdem. Vt igitur hujus nostre ratihibicionis et confirmacionis series, robur optineat perpetue firmitatis, nec processu temporum in irritum possit reuocari, presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri magistri Theodori, Albensis Ecclesie Prepositi, aule nostre Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini Mş. CCş. nonagesimo tertio, septimo Idus Nouembris, Regni autem nostri anno quarto.

Nos eciam Johannes Dei gracia Archiepiscopus Colocensis, aule domini Regis Andree Cancellarii (így), et Petrus Transsiluanus, ac Thomas Boznensis, per eandem Episcopi; item frater Gerhardus Prior et Conuentus fratrum Predicatorum de Alba Transsiluana; item frater Andreas Prior, totusque Conuentus Ordinis fratrum Heremitarum Sancti Augustini de eadem, quum originale presencium scriptorum fratribus memorati Capituli Ecclesie Transsiluane, de loco ad locum, propter uiarum discrimina, secum deferre tutum esse non videbatur, ad peticionem et instanciam prenotati Capituli presentibus ipsarum priuilegialium litterarum, dicti domini Andree Regis, eidem capitulo donataretur (így), coram nobis de uerbo ad uerbum cum summa diligencia transscriptis, ut eisdem plena fides ubique locorum adibeatur, sigilla nostra duximus apponenda.

(Teutsch és Firnhaber u. o. I. köt. 185. l.)