047. Vilky Miklós, Vilky Mihály, Bechk (?) és Jakab részére lemond Vilk jószágnak feléről a pozsonyi káptalan előtt. 1292.

Vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Capitulum Ecclesie Posoniensis salutem in Domino. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod Nicolao filio Iwanch de Wylk ab una parte, Michaele, Bechk, et Jacobo, filijs Gregorij ab altera, constitutis personaliter coram nobis, idem Nicolaus est confessus, quod cum olim predictus Gregorius pater ipsius Michaelis et fratrum suorum, relicta hereditate sua sine alicuius honeris (így) grauamine ob quosdam necessitatis sue articulos abhinc discedens fuisset pluribus annis absens, et postmodum filij eiusdem Gregorij, videlicet Michael et fratres sui antedicti repatriantes hereditatem paternam ipsos contingentem ab eodem Nicolao repetere attemptassent, idem Nicolaus, antequam agrederentur materiam questionis, recognoscens eos esse filios predicti Gregorij, qui quidem Gregorius et dictus Iwanch pater ipsius Nicolai ab uno auo sunt exorti, et per consequens in dimidietate terre ipsorum Wylk uocate eundem Michaelem et fratres suos plenum ius habere, ob hoc idem Nicolaus in nostri presencia dimidietatem eiusdem terre Wylk cum omnibus utilitatibus et pertinencijs suis eisdem Michaeli, Bechk et Jacobo supradictis restituit et reddidit pure et simpliciter resignando, et quia idem Nicolaus hereditatem eorumdem sine iudicij examine pacifice resignauit, obhoc utilitates et fructus propter absenciam ipsius Michaelis et fratrum suorum usque nunc perceptos, ydem Michael et fratres sui, eidem Nicolao pure relaxarunt. Adiecit eciam Nicolaus sepedictus, quod possessiones ipsorum, quas detentores sub titulo inpignoracionis, uel nomine indebiti ocuparunt pariter et communi expensa requirere uel redimere debent, et quas redemerint uel optinuerint unam dimidietatem redempte uel optente possessionis, prefatus Nicolaus, aliam uero dimidietatem prenotatus Michael cum suis fratribus debent possidere. In cuius rei memoriam presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini Mş CCş nonagesimo secundo.

A. B. C.

(Hártya. Nemzeti színű zsinegen függ az ismeretes és még elég ép pecsét. Pozsonykáptalani magánlevéltár Capsa C. Fasc. 8. Nro. 81. Épen így kiállítva fordúl elő ez okmány még az országos levéltár Capsa XIV. Fasc. 20. számában. Azon természetes különbséggel, hogy ott a fél A. B. C. betűk a homlokzaton láthatók. Knauz.)