046. Mihály, gróf Bacha fia, Loch helységben levő részjószágát végrendeletileg a nyitrai káptalannak hagyományozza. 1292.

Capitulum Ecclesie Posoniensis omnibus Christi fidelibus tam presentibus, quam futuris, presens scriptum inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod cum Michael filius Comitis Bacha in lecto egritudinis recumberet, ad nos Petrum filium Peck proximum suum transmisit, per quem nobis humiliter supplicauit, vt ad audiendum suam testamentalem disposicionem ex nobis duos mitteremus pro testimonijs, cuius suplicacionibus iustis et modestis annuentes, misimus ex nobis duos viros ydoneos concanonicos nostrol, videlicet Martinum et Andream dictum Torkus, qui tandem auditis ordinacionibus testamentalibus ipsius Michaelis in eorum presencia factis ad nos redeundo vnacum eodem Petro nepote Comitis Bacha, Thoma filio Indrih genero dicti Bacha, Mauricio filio Stephani de Baab, Ipolito filio Chuda et Comite Petro filio Janus, nobilibus de Wasard, propinquis et proximis ipsius Michaelis, nobis taliter retulerunt, quod licet predictus Michael passione egritudinaria laboraret, tamen mente sanus per omnia, inter alias ordinaciones suas testamentarias quandam porcionem suam possessionariam hereditario jure in Loch ipsum exceptis alijs proximis et propinquis suis tangentem priuate et absolute, in vicinitate magistri Abe filij Abe nobilium de Zouor, et Ciuitatis de Tyrna existentem, presentibus et consencientibus prenotatis proximis et consanguineis ac suis afinibus pro remedio et refrigerio anime parentum ac proximorum suorum, ac sue proprie, nec non pro eterne salutis brauio optinendo, discretis viris Canonicis Ecclesie Nitriensis in perpetuam elemosinam dedisset et donasset, cum omnibus suis vtilitatibus et pertinencijs vniuersis tenendam, possidendam et habendam. Et ne temporis in processu per quoslibet proximos suos huic sue donacioni aliqualis contradiccio, aut reuocacio possit inueniri, nostras litteras priuilegiales eidem Capitulo extunc per eosdem suos proximos a nobis idem Michael dari postulauit, quas nos dari fecimul modo prescripto sub sigillo nostro pendenti iusticia mediante. Datum tercio die post festum Vrbani Pape et martiris anno Domini Mş CCş nonagesimo secundo.

(Hártya. Rózsaszínű selymen függ a pecsét töredék. Pozsonykáptalani országos levéltár Capsa XIII. Fasc. 1. Nro. 4. Knauz.)