045. Nyéky Miklós, Veres Péter és Lipót, Domonkos fiai, Pakay Tamás (?) és Bwd Miklós pozsonymegyei nemesek a pozsonyi káptalan részére lemondanak Türne máskép Csukárfalva birtokhozi jogaikról a győri káptalan előtt. 1292.

Nos Capitulum Ecctesie Jauriensis significamus vniuersis, quibus expedit presencium per tenorem, quod constitutis in nostri presencia Nicolao filio Iwanka de Neek, Petro Rufo, Lepoldo filijs Dominici et Chama (így jóformán Thoma helyett) de Paka, ac Nicolao dicto Bwd, nobilibus de Comitatu Posoniensis ex vna parte, et magistris Laurencio Custode Ecclesie Posoniensis ac Andrea Notario, Canonicis eiusdem Ecclesie Posoniensis nomine et vice Prepositi ac Capituli Ecclesie Posoniensis ex parte altera, ijdem nobiles oraculo viue uocis coram nobis sunt confessi, quod licet inter ipsos, et Prepositum ac Capitulum memoratos super possessione Twrne seu Chukarfalua nuncupata, Ecclesie Sancti Saluatoris de Poson per Johannem filium Petri in vita et in morte collata altercacio quedam et uerba mota fuissent, ipsi tamen propter bonum pacis et iusticie ac premiorum intuitum eternorum, omni altercacioni, controuersie, liti et iuri, si que forte eis in ipsa possessione Twrne nominata ex eo, quod ipsi de generacione quondam Comitis Chukar, aui prefati Johannis essent, competeret, nomine suo, et nomine ac vice omnium fratrum et cognatorum suorum cessissent et renunciassent, et quod predictam Ecclesiam Sancti Saluatoris, et eius Prepositum ac Capitulum prefatam possessionem Twrne, seu Chukarfalua dictam tenere, habere et possidere reliquissent pacifice et dimisissent. In cuius rei testimonium et firmitatem presentes ad peticionem vtrarumque parcium predictarum nostro fecimus sigillo communiri et eisdem Laurencio Custodi et magistro Andree assignari. Datum secundo die festiuitatis Corporis X. (Christi) Anno eiusdem Mş. CCş. nonagesimo secundo.

(A győri káptalannak, magister Emericus Canonicus Ecclesie Posoniensis nomine et vice discretorum virorum magistri Nicolai Prepositi et Capituli Ecclesie eiusdem” kérésére kiadott átiratából. „Datum et actum feria secunda proxima post festum Ascensionis Domini (Máj. 5.) Anno eiusdem Mş CCCş vicesimo sexto. Magistris Mathya Lectore, Nicolao Cantore et Jacobo Custode Ecclesie nostre existentibus.” Pozsonykáptalani magánlevéltár Capsa C. Fasc. 4. Nro. 39. Knauz.)