041. III. Endre király megerősíti a pozsonyi polgárok számára IV. Lászlónak Széplakra vonatkozó 1288-ki adományát. 1292.

Andreas Dei gracia Vngarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex, omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Judex et ciues nostri Posonienses ad nostram accedendo presenciam exhibuerunt nobis litteras priuilegiales domini Ladizlai quondam Regis Vngarie, fratris nostri karissimi, super collacione cuiusdam ville Zeplak vocate confectas, petentes a nobis in stantissime supplicando, vt nos ipsas litteras priuilegiales Regis Ladizlai ratas habere et nostro dignaremur priuilegio confirmare. Quarum quidem litterarum priuilegialium tenor talis est:

Ladizlaus stb. (következik IV. László király 1282-ki okmánya, mely olvasható Okmánytárunk IV. kötetében 309. l.)

Nos igitur consideratis fidelitatibus et seruiciorum meritis ciuium nostrorum predictorum, quibus ijdem nobis multipliciter meruerunt complacere; quia eciam inspeximus predictas priuilegiales litteras Regis Ladizlai non cancellatas, non abrasas, non abolitas, nec in aliqua sui parte viciatas, ymo pocius racionabiliter emanasse, de verbo ad verbum presentibus insertas, approbamus, ratificamus, et presentis scripti patrocinio confirmamus, duplicis sigilli nostri munimine roborantes. Datum per manus venerabilis domini Th. Albensis Ecclesie Prepositi, aule nostre Vice-Cancellarii dilecti et fidelis nostri, anno Domini Mş CCş nonagesimo secundo, tercio Idus Junij, Regni autem nostri anno secundo.

(Eredetie sz. k. Pozsony város levéltárában.)