026. IV. Miklós pápa Milutin Uros István szerbiai királyt az apostoli szék különös pártfogása alá veszi. 1291.

Nicolaus Episcopus seruus seruorum Dei carissimo in Christo filio Stephano Regi Servie Illustri salutem et Apostolicam benedictionem. Quanto devotiori studio Sacrosanctam Romanam Ecclesiam revereris, quanto propensiori affectu consurgis ad nostra et ipsius Ecclesie beneplacita prosequenda, tanto circa tuum et Regni tui statum prosperum in posterum conservandum libentius Apostolici presidia favoris apponimus tuis providendo utilitatibus et indempnitatibus precavendo. Ut igitur nostri manum auxilii tua Serenitas sibi sentiat in suis oportunitatibus favorabiliter adiutricem, personam tuam et Regnum tuum cum civitatibus, castris, terris, villis et bonis aliis, que impresentiarum iuste et rationabiliter possides, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti patrocinio communimus, statuentes, ut ea omnia integra permaneant et quieta, nec quisquam in hiis te perturbare presumat aut quomodolibet molestare. Nulli ergo etc. nostre protectionis et constitutionis etc. Datum apud Urbem-Veterem Idibus Martii, Pontificatus nostri anno quarto.

(IV. Miklós pápa Regestáiból Theiner id. m. I. köt. 375. l.)