018. III. Endre király megerősíti II. Endrének 1226-ki okmányát, melylyel Tivald nevű vitéz jeles tettét jutalmazta. 1291.

Andreas Dei gracia Vngarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanie, Bwlgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in salutis largitore. Ad vniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod Nicolaus et Johannes filii alterius Nicolai olim Barna, nobiles de Comitatu Gumuriensi ad nostram accedentes presenciam exhibuerunt nobis priuilegiales litteras domini olim Andree Regis aui nostri charissimi super collacione terre Ezyrend olim antecessori eorum Thywaldo anno Mş ducentesimo supra vigesimum sexto confectas, petentes a nobis cum instancia, vt ipsas priuilegiales litteras ratas habere et nostro quoque priuilegio de benignitate Regia dignaremur confirmare. Cuius quidem priuilegii tenor talis est:

Andreas Dei gracia Hung. stb. Rex stb. (következik II. Endre király 1226-ki okmánya, melyet Okmánytárunk I. kötetében 217. sk. ll. közöltünk.)

Nos itaque considerantes fidelitates et seruicia presertim dicti Nicolai vduornici nostri dicti Barna, ac fratris eius Johannis, que in expedicionibus diuersis Regni nostri laudabiliter impederunt, et prout nobis relatum est, in posterum quoque impendere appromittunt; attendentesque ipsas litteras priuilegiales domini Regis Andree non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte viciatas, tenorem earum de verbo ad verbum presentibus insertum ratum habentes et acceptum auctoritate presencium confirmamus; duplicis sigilli nostri munimine roborando. Datum per manus discreti viri magistri Theodori Albensis Ecclesie Prepositi aule nostre Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno Domini Mş CCş nonagesimo primo octauo kalendas Septembris, Regni autem nostri primo.

(Ezen okmány másolatát velünk T. cz. Meletei Barna Mihály úr közölte. Eredetiét nem láthattuk. Különben lásd megjegyzésünket Okmánytárunk I. kötetében 219. l.)