015. III. Endre király Gyarman grófot Chechy nevű birtokkal Zágráb megyében adományozza meg. 1291.

Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Licet Regia pietas manum munificam debeat porrigere vniuersis; illos tamen, quorum experta probitas laudata est in prosperis et aduersis, prosequi debet munificencia largiori, ut alij eorum exemplis inuitati ad fidelitatis opera facilius accendantur. Proinde ad vniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum harum serie uolumus peruenire, quod quia Comes Gyarmanus fidelis noster a multis iam temporibus retroactis in omnibus negocijs nostris peragendis obsequiosa merita et meritoria obsequia nobis laudabiliter impendit et deuote, primum siquidem eo tempore, quando nos adhuc extra terminos Regni nostri fuimus, dictus Comes Gyarmanus semel et secundo exmissione, mandato, et precepto Prelatorum, Baronum et nobilium Regni Hungarie in legacionibus varijs et diuersis ex parte eorundem nobis deferendis, multis fortune casibus pericula mortis non formidans se submisit et laudabiles exhibuit famulatus. Idem eciam tempore Ducatus nostri domino Albertino fratri nostro karissimo, tam in ueniendo ad nos, quam eciam in conducendo eundem ad patriam suam, ob fidelitatem nobis debitam seruicia impendit grata et accepta, et circa nostre coronacionis inicia die noctuque nostris inherens seruicijs multipliciter meruit complacere. Et quamquam ipsius meritoria obsequia maiori remuneracionis premio essent digna, in recompensacionem tamen aliqualem suorum seruiciorum quandam terram nostram Chehy vocatam iuxta aquam Zaua in campis in Comitatu Zagrabiensi existentem, super qua hospites eiusdem castri nostri residebant, cum omnibus vtilitatibus suis et pertinencijs vniuersis sub hiisdem metis et terminis, sub quibus per eosdem hospites dicta terra limitata fuerat seu possessa, et ut populi liberi sint ab omni honere castrensi, ad ipsam terram venire volentes causa commorandi, habito consilio omnium Baronum nostrorum, qui presentes aderant, predicto Comiti Gyarmano et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus dedimus, donauimus et contulimus iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam et habendam. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis viri magistri Theodori Albensis Ecclesie Prepositi aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo primo, Regni autem nostri anno primo. Venerabilibus patribus Lodomerio Strigoniensi, Johanne Colocensi et Johanne Spalatensi Dei gracia Archiepiscopis, Petro Transiluano, Andrea Agriensi, Gregorio Chanadiensi, Andrea Jauriensi, Benedicto Waradiensi, Ladizlao Wachiensi, Benedicto Wesprimiensi, Johanne Zagrabiensi, Pouka Syrmiensi, et Pasca Nitriensi Episcopis, Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Johanne Magistro Tauarnicorum nostrorum et Comite Supruniensi, Nicolao Palatino et Comite Symigiensi, Henrico Bano tocius Sclauonie, Rolando Woyauoda Transyluano et Comite de Zonuk, Mykou Magistro Agasonum nostrorum. Ladizlao filio Stephani Magistro Dapiferorum nostrorum, Jacobo Magistro Pincernarum nostrorum, Gregorio Bano Comite. Nitriensi, et alijs quam pluribus tenentibus Comitatus Regni et honores.

(Az eredeti után.)