008. IV. Miklós pápa Rudolf római-német királynak, ki neki azt üzente, hogy Magyarországot fiának, Albert ausztriai herczegnek hűbérűl adományozta, válaszolja, hogy János jesi-i (aesinai) püspököt ezen ügy elintézése végett hozzá fogja küldeni. 1290.

Nicolaus Episcopus seruus seruorum Dei carissimo in Christo filio R. Regi Romanorum Illustri salutem et Apostolicam benedictionem. Litteras Regias nostro nuper Apostolatui presentatas benignitate recepimus consueta: quarum serie diligenter perpendimus, quod post obitum quondam Ladislai Regis Ungarie, tu certa consideratione inductus, quam eedem littere exprimebant, dilecto filio nobili viro Alberto Duci Austrie, nato tuo, et eius heredibus de consilio et assensu Principum, Baronum, nobilium et procerum Regni tui, in feudum Regnum Ungarie concessisti. Cum autem prefatum Regnum ad Romanam Ecclesiam ex causa multiplici pertiuere noscatur, Celsitudini Regie per venerabilem fratrem nostrum Johannem Esinum Episcopum super huiusmodi negotio respondemus. Datum apud Urbem-Veterem V. kalendas Januarii, Pontificatus nostri anno tertio.

(IV. Miklós pápa Regestáiból Theiner id. m. I. köt. 370. l. Fejér hibáson változtatta meg ezen okmány keltét Cod. Dipl. VI. k. I. r. 84. l.)