004. IV. Miklós pápa Benvenutot eugubiai püspököt Magyarországra nézve ismét apostoli követnek felhatalmazza. 1290.

Nicolaus Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri B. Episcopo Eugubino, Apostolice Sedis Legato, salutem et Apostolicam benedictionem. Etsi Romana Ecclesia, cunctorum mater et magistra fidelium, circa salubrem Regnorum totius Christianitatis statum sollicitudinis studium gesserit diligentis, a longis tamen retro temporibus circa statum Regni Ungarie prosperum et votivum se cura pervigili et quadam solertia speciali attentam exhibuit, et exhibere non cessat, et tam per Legatorum missiones accommodas, prout temporum qualitas exigebat, quam alias etiam multipharie multisque modis laborare studuit, ut status eiusdem Regni, devotos soliti producere filios, pacificis et tranquillis successibus fulciretur, Deo gratus existeret, ac salubris haberetur et utilis incolis dici Regni; et ut fides Catholica, per quam celestis beatitudinis acquiritur gloria, radicibus solidis firmaretur et stabilibus manuteneretur studiis in eodem. Unde felicis recordationis Nicolaus Papa tertius predecessor noster, perducto ad eius noticiam valide turbationis discrimine, quod in Regno ipso tempore quondam ... Regis Ungarie nuper sublati de medio imminebat, et alia, que dampnatis ausibus perpetrabantur ibidem in derogationem non modicam fidei Christiane, conculcationem ecclesiastice libertatis et oppressiones multiplices Prelatorum, Ecclesiarum et Monasteriorum, et aliorum piorum locorum Regni predicti, volens tantis et tam gravibus obviare periculis, et Cleri ac Baronum et populi eiusdem Regni dispendiis compatiens ex affectu, ad Regnum ipsum venerabilem fratrem nostrum ... Firmanum Episcopum, virum utique providum et discretum, virtutibus preditum et justicie zelatorem, cum plene legationis officio destinavit, ut indirecta dirigeret, errata corrigeret et deformata prudentius reformaret, ac evelleret et destrueret vitia plantaretque virtutes, ac iuxta gratiam a Domino sibi datam huiusmodi periculis obviaret: per cuius ministerium providum et prudentiam circumspectam multa, prout venerabilibus fratribus nostris, universis Archiepiscopis, Episcopis, et dilectis filiis Electis, Abbatibus et aliis Ecclesiarum Prelatis, ac nobilibus viris Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus et universis Christi fidelibus per Regnum Ungarie constitutis non arbitramur incognitum, ad bonum et laudabilem statum personarum ecclesiasticarum et secularium dicti Regni, statuta et ordinata fuerunt, oculis Divine Maiestatis accepta, et ipsi Regno ac eius habitatoribus fructuosa, quorum aliqua, prout multos ex Archiepiscopis, Episcopig, Nobilibus et aliis supradictis, ut credimus, facti evidentia docuit, per iamdictum Regem promissa et iurata fuerunt sub obligatione sua et etiam dicti Regni; sed idem Rex promissione, iuramento et obligatione huiusmodi omnino contemptis, predicta non servavit, dum viveret; et se recognovit etiam non servasse, sicut ea per patentes apparent apertius litteras, que in archivo Sedis Apostolice conservantur, propter quod in eodem Regno turbationes multiplices, dissensiones et scandala gravia contigerunt. Unde nos more pii patris compatientes tam periculoso statui dicti Regni, disposuimus ad Regnum ipsum destinare Legatum, ad pacificandum illud, sedandum turbationes ipsius, et prefatum Regem ad viam rectitudinis et salutis ab erroris invio, per quod periculose noscebatur incedere, reducendum. Et quia prefato Rege rebus humanis exempto, eiusdem Regni turbationes et pericula non cessarunt, imo graviora timentur, propter quod Legati supradicti presentia in Regno ipso magis ac magis fore dinoscitur oportuna, te, virum utique providum et discretum, zelatorem justitie, ac nobis et fratribus nostris merito tue multiplicis probitatis acceptum, fiducialiter ad prefatum Regnum, tanquam pacis angelum destinamus, ut tu de statu ipsius Regni, ac eius circumstatiis et conditionibus universis, et qualiter in melius dirigi et salubri regimine valeat gubernari, fideliter plene et sollicite informeris, et Nos, quibus dicti Regni, utpote ad Romanam Ecclesiam pertinentis, cura peculiaris incumbit, tam per te, quam per Archiepiscopos, Episcopos et nobiles ac alios supradictos, super quo eos volumus esse sollicitos et attentos, de statu, conditionibus et circumstantiis ipsis certificati tandem plenius et instructi, circa Regnum ipsum et statum eius possimus utilius et efficatius ad laudem Divini nominis et quietem fidelium providere. Nos autem prefatos Archiepiscopos, Episcopos, et Nobiles ac alios supradictos per nostras litteras monemus et hortamur attente; nichilominus eis per Apostolica scripta mandantes, ut tibi circa premissa oportunis consiliis et auxiliis assistentes, tuis salubribus mandatis et monitis efficaciter intendere studeant; ita quod per effectum operis pateat, eos bonum et prosperum diligere statum Regni, et ipsorum devotio possit non immerito commendari. Quocirca fraternitati tue per Apostolica scripta mandamus, quatenus circa predicta sic te prudenter et sollicite gerere studeas, ut premium exinde consequaris a Domino, et a nobis digne commendationis titulum merearis. Datum apud Urbem-Veterem VII. Idus Septembris (Pontificatus nostri) anno tertio.

In e. m. venerabilibus fratribus universis Archiepiscopis, Episcopis, et dilectis filiis Electis, Abbatibus et aliis Ecclesiarum Prelatis per Regnum Ungarie constitutis. Etsi Romana Ecclesia etc. ut supra usque et prudentiam circumspectam, prout vobis non arbitramur incognitum etc. usque fructuosa: quorum aliqua, prout multos ex vobis, ut credimus, facti evidentia docuit etc. usque dinoscitur oportuna, venerabilem fratrem nostrum B. Eugubinum Episcopum, virum utique providum et discretum, zelatorem iustitie, ac nobis et fratribus nostris etc. verbis competenter mutatis usque providere. Quocirca universitatem vestram rogamus et hortamur attente, nichilominus vobis per Apostolica scripta mandantes, quatenus Legato assistentes eidem circa premissa consiliis et auxiliis oportunis, eius monitis et mandatis salubribus efficaciter intendatis; ita quod per effectum operis pateat vos bonum et prosperum diligere statum Regni, vestraque devotio possit exinde non immerito commendari. Datum apud Urbem-Veterem VI. Idus Septembris (Pontificatus nostri) anno tertio.

In e. m. dilectis filiis nobilibus viris Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus ac universis Christi fidelibus per Regnum Ungarie constitutis.

(IV. Miklós pápa Regestáiból, Theinernél Monumenta stb. I. k. 366. l. A pápának ezen érdemben Rudolf német királyhoz írt levelét l. Fejérnél Cod. Dipl. VI. köt. 1. r. 60.)