148. II. Otakárnak a kötött békességről kiadott okmánya. 1270. Octoberben.

Nos Ottakarus etc. tenore praesentium protestamur, quod licet ad aeterni Regie exemplar, qui pacis auctor est, institutor pariter et amator, concordiam ex puris amemus affectibus, et pacem, quam ipsius dispositio provida cum caritatis osculo nobis dedit et reliquit jugiter observandam cum omnibus Christianae fidei professoribus servare desiderantibus votis et votivis desideriis affectemus: tamen affectu ardentiori appetimus et desideramus desiderio ampliori, ut praecipue cum illis, quos nobis sanguinis conjunctio counivit, valeamus in pacis unione et debito dilectionis fervore sicut decet sedulo permanere. Eapropter diligentius intuentes et attenta consideratione pensantes, quod una cum domino St. Sereniseimo Rege Ungarorum etc. non solum unicus sed duplicatus familiaritatis funiculus in amicitia nos constringit, et quod tam consanguinitas quam affinitas ad concordiae oscula alterutrum nos invitant, animum praebemus et praebere volumus ad omnia, quae inter ipsum et nos pacem et concordiam mutuam sapere dinoscuntur. Cujus siquidem pacis seu concordiae unio, ut interjecto aliquo temporis intervallo amplius uniatur, firmetur firmius et fortius solidetur, quolibet rancoris symptomate resecato: ecce treugas absque omni fraude et dolo a festo Sancti Martini proximo affuturo per duos annos cum ipso statuimus; quas per nos et per nostros fideliter promittimus observare; hujusmodi nempe treugis venerabiles patres dominos, Salzeburgensem Archiepiscopum etc, aliosque fideles et fautores nostros ex parte nostra nominatim et apeciatiter includendo. Quas profecto treugas, ad majorem observantiam earundem, conditionibus etiam vallavimus infra scriptis, videlicet quod si quis eas ex nobis forsitan violarit, ex ipso facto excommunicationi summi Pontificis 244et dominorum Cardinalium, Archiepiscoporum, Epiacoporum omnium debeat subjacere, et nihilominnus fidei violator et Rex carens veritate, quae potissima debet esse socia Regiae Majestatis, a cunetis Christi fidelibus reputari et tanquam infamis et perjurus, cui potestates dignitatis patere non debent, secundnm canonicas et legales sanctiones infamiae dispendio subjacere.

(Palacky u. o. 301. l. Ugyanazon békességről V. István magyar király is adott ki akkor formaszerinti okmányt, mely nyilván ugyanaz, melyet hibás évszámmal közöl Fejér Cod. Dipl. V. k. I. r. 127. l.)