111. Domonkos gróf a Csák, és Lampert a Loya nemzetségből, peres ügyöket a budai káptalan előtt barátságosan egyenlítik ki. 1267.

Nos Capitulum Budensis Ecclesie damus pro memoria, quod Comes Dominicus filius Petri Comitis ab vna parte, et Lampertus filius Ruzbord ex altera coram nobis personaliter comparentes retulerunt pariter et concordarunt, quod causa, que inter ipsos super possessionibus Ipoliti nepotis Mohor, que dominus Bela Illustris Reg Hungarie domino Comiti Dominico pro annunciacione gaudii de natiuitate Stephani Regis primogeniti sui et pro seruiciis ejus donauerat, que idem Lampertus jure possessionem suam hereditariam ab ipso Comite Dominico coram domino Rege Bela requirebat, taliter esset composita et sopita, quod dictus Comes Dominicus possessiones hereditarias dicti Ipoliti delit et assignauit memorato Lamperto quiete et pacifice possidendas. Quarum possessionum nomina sunt, videlicet villa, Chulman; villa Wrauti; item villa Lauka; et terra cuiusdam ville Patrim vocate, que est inter villam Bagiam et villam Onth. Item idem Comes Dominicus delit et assignauit ipsi Lamperto quandam particulam terre, quam dictus Ipolitus in villa Zechehe possidebat. Prefatus vero Lampertus quandam possessionem Vjlok vocatam, quam auus dicti Ipoliti, sicut dicit, jure empcionis possidebat; cum omnibus prediis et pertinenciis 168suis in eisdem metis, quas dicunt in litteris domini Regis contineri, que mete separant et distingnunt ipsam possessionem Vjlok ab aliis possessionibus Ipoliti antea dicti, Comiti Dominico supra dicto reliquit et dimisit pacifice et perpetuo possidendam; se taliter obligando, quod si aliquis de generacione sua dictum Dominicum super ipsa possessione Ujlok vellet impetere, Lampertus eundem et suos heredes tenebitur expedire. Pretcrea dictus Comes Duminicus obligauit se soluturum ipsi Lamperto sexaginta marcas in argento mercimoniali, de quibus viginti marcas soluet in octauis Sancti Martini; item viginti marcas iu octauis Natiuitatis Domini; et viginti marctas in octauis purificacionis Beate Marie Virginis. Et si aliquem predictorum terminorum negligeret in soluendo, soluere tenebitur cum pena dupli. Adjectum est eciam per presentes; quod si aliqua questio super - - - quare de ipsis possessionibus per aliquem mouebuntur, quelibet parcium se pro sua parte tenebitur expedire. Et sic placuit utrisque partibus, quod omnis contencio, que inter Cumitem Dominicum et fratres suos, videlicet Simonem Comitem et Michaelem et Comitem Beere, et inter predictum Lampertum ei Blasium fratrem ejus, qui personaliter huic ordinacioni consensit, uertebatur actenus super duello, destruccione, damnis ac injuriis, omnino est sopita Et solucio pecunie antedicte de voluntate parcium in terminis prenotatis debet fieri coram Capitulo Albensi; cujus Capituii litteris priuilegiatis pars utraque facta solucione pecunie supradicte se in perpetuum obligant. Item postea adjectum est, quod si qua parcium de hac forma iutro prouocata resilierit, penam centum marcarum pacietur. Datum et actum in die Mathei Apostoli anno Domini M. CC. LXVII.

(A székes-fehérvári káptalan ugyan 1267-iki átíratából; mint alább 112. sz. a.)