040. IV. Orbán pápa az esztergami érseknek meghagyja, hogy Bessenyő (Bissenus) Mátyás mestert, veszprém megyebéli papot, egyházi javadalom elnyerésében, segitse. 1263.

Urbanus Episcopus etc. venerabili fratri ... Archiepiscopo Strigoniensi saluten: etc. Apostolice benignitatis affectum potissime circa illos debemus exponere, de quibus evidentie claritas innui, quod sint digni speciali gratia et honore. Sane dilectus filius Magister Mathias Bissenus Clericus Vesprimiensis Diocesis, doc or nepotum venerabilis fratris nostri ... Episcopi Penestrini, morum et scientie noscitur iuvari meritis, ut apud nos invenisse gaudeat favoris gratiam specialis. Hinc est, quod nos in ipso dictum Penestrinum Episcopum, qui eum nobis affectuosis precibus commendavit, honorare volentes, mandamus, quatenus prefato magistro in aliqua ecclesiarum Civitatis seu Diocesis, aut Provincie Strigoniensis Cathedrali, vel alia de prebenda seu beneficio ecclesiastico, etiam curam animarum habente, cuius proventus valorem annuum quindecim marcarum argenti attingant, si vacat ad presens, vel quamcito se facultas obtulerit, auctoritate nostra per te seu per alium providere procures, faciens eum in Ecclesia, in qua sibi provideri contigerit, ad prebendam vel beneficium huiusmodi, postquam sibi de ipso vacante provisum fuerit, in fratrem et in Canonicum recipi. Non obstante, si pro aliis in Ecclesia huiusmodi scripta nostra direximus, quibus eum volumus in assecutione huiusmodi prebende vel beneficii anteferri, sed quoad alia nullum preiudicium generari; aut si aliquibus a Sede Apostolica sit indultum, quod ad receptionem vel provisionem alicuius minime teneantur, quodque ad id compelli vel suspendi, ant interdici seu excommunicari non possint, et quod de beneficiis ad eorum collationem spectantibus nulli valeat provideri per ipsius Sedis litteras non facientes plenam et expressam de indulto huiusmodi mentionem, sive qualibet alia prefate Sedis indulgentia, de qua cuiusque toto tenore debeat in nostris litteris plena et expressa mentio fieri, et per quam effectus huiusmodi gratie impediri valeat vel differri; seu quod idem Magister non est constitutus in sacris ordinibus, ad quos quamcito prebendam vel beneficium ipsum pacifice adeptus fuerit, prout eius onus exiget, est, sicut asserit, promoveri paratus; aut quod super provisione ipsius venarabili fratri nostro. ... Quinqueecclesiensi Episcopo litteras nostras direximus, per quas, ut asserit, nullum commodum assecutus, renunciavit ipsis et processibus habitis per easdam. Contradictores etc. Nos enim nichilominus irritum decernimus et inane, si de prebenda et beneficio huiusmodi Apostolica seu quavis auctoritate secus contigerit attemptari. Datum apud UrbemVeterem III. Idus Novembris, (Pontificatus nostri) anno III.

(IV. Orbán pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 251. l.)