170. IV. Sándor pápa megerősíti az örsi kolostornak a szent üdvözítő templomának birtokát. 1255.

Alexander Episcopus etc. dilectis filiis... Priori et Conventui Monasterii Sancti Salvatoris de Urs Ordinis Sancti Augustini, Colocensis Diocesis, salutem etc. Cum a nobis pertitur etc. Cum itaque sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis, venerabilis frater noster... Strigoniensis, tunc Colocensis Archiepiscopus, Ecclesiam Sancti Salvatoris Colocensis Diocesis cum omnibus iuribus et pertinentiis suis vobis, prout spectabat ad eum, pia et provida liberalitate duxerit conferendam: nos vestris supplicationibus inclinati, quod super hoc ab eodem Archiepiscopo provide factum est, ratum et gratum habentes, id auctoritate Apostolica confirmanus etc. Nulli etc. nostre confirmationis etc. Datum Anagnie nonis Octobris (Pontificatus nostri.). Anno I.

(IV. Sándor pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 234. l.)